Hľadaný výraz: Z 99, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Dominus regnavit! Commoveantur populi sedet super cherubim, moveatur terra. 2 Dominus in Sion magnus et excelsus super omnes populos. 3 Confiteantur nomini tuo magno et terribili, quoniam sanctum est. 4 Rex potens iudicium diligit: tu statuisti, quae recta sunt, iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti. 5 Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad scabellum pedum eius, quoniam sanctus est. 6 Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos, 7 in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia eius et praeceptum, quod dedit illis. 8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, ulciscens autem adinventiones eorum. 9 Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad montem sanctum eius, quoniam sanctus Dominus Deus noster.

1

mail   print   facebook   twitter